라틴어 문장 검색

Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi, sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 2:1)
Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 8:1)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Porro siqui iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:2)
nam et iuniorem incoram sui funerari videbat, et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:8)
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
(ARCHIPOETA, V12)
neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:5)
Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 20:1)
Id nam spectantes, raptores te prope stantes, Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:12)
instat terribilis vivis, morientibus heres, virginibus raptor, thalamis obscaenus adulter.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:105)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:175)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
quid incestis aperis Titanibus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION